Archivo diario: 4 julio, 2011

GUERRA CIVIL I, XIII, 4-5

Commisso proelio deseritur a suis Varus; nonnulla pars militum domum discedit; reliqui ad Caesarem perveniunt, atque una cum eis deprensus L. Pupius, primi pili centurio, adducitur, qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn. Pompeii antea duxerat. At Caesar milites Attianos … Seguir leyendo

Publicado en Ablativo Absoluto, Acusativo, CUM, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Verbo deponente, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XIII, 1-3

Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati posse C. Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi; proinde habeat rationem … Seguir leyendo

Publicado en Ablativo Absoluto, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Participio concertado, Relativo, SUM, Verbo deponente, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XII, 3

Curio summa omnium voluntate Iguvium recepit. Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat dilectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.

Publicado en Ablativo Absoluto, Acusativo, Guerra Civil, Julio César, Participio concertado, Relativo, Verbo deponente, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XII, 1-2

Interea certior factus Iguvium Thermum praetorem cohortibus V tenere, oppidum munire, omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit. Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et … Seguir leyendo

Publicado en Ablativo Absoluto, Acusativo, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Participio concertado, Relativo, Verbo deponente, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XI, 3-4

tempus vero colloquio non dare neque accessurum polliceri magnam pacis desperationem afferebat. Itaque ab Arimino M. Antonium cum cohortibus V Arretium mittit; ipse Arimini cum duabus subsistit ibique dilectum habere instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibua occupat.

Publicado en Acusativo, CUM, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Numerales, Verbo deponente, Verbos irregulares, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XI, 2

polliceri se in provinciam iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire, ut, si peracto consulatu Caesar non profectus esset, nulla tamen mendacii religione obstrictus videretur;

Publicado en Ablativo Absoluto, CONJUNCIONES ADVERBIALES, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Proposición interrogativa, Ut, Verbo deponente, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XI, 1

Erat iniqua conditio postulare, ut Caesar Arimino excederet atque in provinciam reverteretur, ipsum et provincias et legiones alienas tenere; exercitum Caesaris velle dimitti, dilectus habere;

Publicado en Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Ut, Verbo deponente, Verbos irregulares, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, X, 2-4

quorum haec erat summa: Caesar in Galliam reverteretur, Arimino excederet, exercitus dimitteret; quae si fecisset, Pompeium in Hispanias iturum. Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum, quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque dilectus.

Publicado en CONJUNCIONES ADVERBIALES, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Relativo, Verbo deponente, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, X, 1-2

Acceptis mandatis Roscius cum L. Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat. Illi deliberata re respondent scriptaque ad eum mandata per eos remittunt;

Publicado en Ablativo Absoluto, Acusativo, CUM, Guerra Civil, Julio César, Participio concertado | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, IX, 6

Haec quo facilius certisque conditionibus fiant et iureiurando sanciantur, aut ipse propius accedat aut se patiatur accedere: fore uti per colloquia omnes controversiae componantur. 

Publicado en Grados adjetivo, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, SUM, Ut, Verbo deponente, Verbos irregulares, Voz pasiva | Deja un comentario