Archivo de la categoría: Verbos irregulares

Eutropio, Breviarum Ab urbe condita, I, V.

TRAS TULO HOSTILIO, REINA EN ROMA ANCO MARCIO (640-616 a. C.), DURANTE CUYO REINADO CRECE NOTABLEMENTE LA CIUDAD. Post hunc Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, apud ostium Tiberis … Seguir leyendo

Publicado en Eutropio, Numerales, Verbos irregulares | Deja un comentario

Tito Livio, Historia de Roma, I, 9, 6.

RÓMULO ORGANIZA UNOS JUEGOS PARA ATRAER A LOS PUEBLOS VECINOS. Romulus aegritudinem dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet; quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant ut rem claram exspectatamque facerent. Multi … Seguir leyendo

Publicado en Compuestos de SUM, Gerundivo, Infinitivo, Participio concertado, Tito Livio, Ut, Verbos irregulares | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVII, 4-5

Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset. Itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit.

Publicado en Ablativo Absoluto, Adverbio, Compuestos de SUM, CONJUNCIONES ADVERBIALES, CUM, Grados adjetivo, Guerra de las Galias, Infinitivo, Julio César, Ne, Participio concertado, Relativo, Verbos irregulares, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVII, 1-3

Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis et a Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri autem, pagos centum … Seguir leyendo

Publicado en Guerra de las Galias, Infinitivo, Julio César, Pronombres, QUOD, Relativo, Verbo deponente, Verbos irregulares, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVI, 6-7

Quod sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie contendisse. Cum vellet, congrederetur: intellecturum quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos XIV tectum non subissent, virtute possent.

Publicado en Compuestos de SUM, CUM, Grados adjetivo, Guerra de las Galias, Infinitivo, Interrogativa, QUOD, Verbo deponente, Verbos irregulares, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVI, 5

Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum. 

Publicado en CONJUNCIONES ADVERBIALES, Guerra de las Galias, Infinitivo, Julio César, QUOD, Relativo, Verbos irregulares | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVI, 1-2

Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet quem ad … Seguir leyendo

Publicado en CONJUNCIONES ADVERBIALES, Guerra de las Galias, Infinitivo, Interrogativa, Julio César, Pronombres, Relativo, Ut, Verbo deponente, Verbos irregulares, Voz pasiva | Deja un comentario