Archivo de la categoría: Julio César

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVIII, 3-4

Namque omnium rerum quae ad bellum usui erant summa erat in eo oppido facultas, idque natura loci sic muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit;  Anuncios

Publicado en CONJUNCIONES ADVERBIALES, Gerundivo, Guerra de las Galias, Julio César, Relativo, SUM, Ut, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVIII, 1-2

Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere triduique viam a suis finibus processisse. Id ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat. 

Publicado en CUM, Gerundivo, Guerra de las Galias, Infinitivo, Julio César, Ne, QUOD, Relativo, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVII, 4-5

Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset. Itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit.

Publicado en Ablativo Absoluto, Adverbio, Compuestos de SUM, CONJUNCIONES ADVERBIALES, CUM, Grados adjetivo, Guerra de las Galias, Infinitivo, Julio César, Ne, Participio concertado, Relativo, Verbos irregulares, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVII, 1-3

Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis et a Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri autem, pagos centum … Seguir leyendo

Publicado en Guerra de las Galias, Infinitivo, Julio César, Pronombres, QUOD, Relativo, Verbo deponente, Verbos irregulares, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVI, 5

Haeduis se obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum. 

Publicado en CONJUNCIONES ADVERBIALES, Guerra de las Galias, Infinitivo, Julio César, QUOD, Relativo, Verbos irregulares | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVI, 3-4

Haeduos sibi, quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati essent, stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret. 

Publicado en CONJUNCIONES ADVERBIALES, Guerra de las Galias, Infinitivo, Julio César, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA DE LAS GALIAS I, XXXVI, 1-2

Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet quem ad … Seguir leyendo

Publicado en CONJUNCIONES ADVERBIALES, Guerra de las Galias, Infinitivo, Interrogativa, Julio César, Pronombres, Relativo, Ut, Verbo deponente, Verbos irregulares, Voz pasiva | Deja un comentario