Archivo de la categoría: Guerra Civil

GUERRA CIVIL I, XVI, 1-3

Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, dilectumque institui iubet; ipse unum diem ibi rei frumentariae causa moratus Corfinium contendit. Eo cum venisset, cohortes V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis interrumpebant, qui erat ab … Seguir leyendo

Publicado en Ablativo Absoluto, Acusativo, CUM, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Participio concertado, Relativo, SUM, Verbo deponente | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XV, 6-7

Cum his ad Domitium Ahenobarbum Corfinium magnis itineribus pervenit Caesaremque adesse cum legionibus duabus nuntiat. Domitius per se circiter XX cohortes Alba, ex Marsis et Paelignis, finitimis ab regionibus coegerat.

Publicado en Acusativo, Compuestos de SUM, CUM, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Verbos irregulares | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XV, 5

Item ex finitimis regionibus quas potest contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis; in his Camerino fugientem Lucilium Hirrum cum sex cohortibus, quas ibi in praesidio habuerat, excipit; quibus coactis XIII efficit.

Publicado en Ablativo Absoluto, Compuestos de SUM, CUM, Guerra Civil, Julio César, Participio concertado, Relativo, Verbos irregulares | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XV, 4

Relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in agrum Picenum confirmandorum hominum causa. A quo factus Vibullius certior, quae res in Piceno gererentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit.

Publicado en CUM, Gerundivo, Guerra Civil, Interrogativa, Julio César, Participio concertado, Pronombres, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XV, 3

Milites imperat: mittunt. Interea legio XII Caesarem consequitur. Cum his duabus Asculum Picenum proficiscitur. Id oppidum Lentulus Spinther X cohortibus tenebat; qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido cohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur.

Publicado en Ablativo Absoluto, CUM, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Participio concertado, Relativo, Verbo deponente, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XV, 1-2

Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant. Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati veniunt quaeque imperaverit se cupidissime facturos pollicentur.

Publicado en Grados adjetivo, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Participio concertado, Relativo, Verbo deponente, Voz pasiva | Deja un comentario

GUERRA CIVIL I, XIV, 4-5

Delectus circa urbem intermittuntur; nihil citra Capuam tutum esse omnibus videtur. Capuae primum se confirmant et colligunt delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt; gladiatoresque, quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus spe libertatis … Seguir leyendo

Publicado en Acusativo, Guerra Civil, Infinitivo, Julio César, Locativo, Participio concertado, QUOD, Relativo, Verbo impersonal, Voz pasiva | Deja un comentario