DE AMICITIA V, 17

Laelius. Ego vero non gravarer, si mihi ipse confiderem; nam et praeclara res est et sumus, ut dixit Fannius, otiosi. Sed quis ego sum aut quae est in me facultas? Doctorum est ista consuetudo, eaque Graecorum, ut iis ponatur, de quo disputent quamvis subito; magnum opus est egetque exercitatione non parva. Quamobrem, quae disputari de amicitia possunt, ab eis censeo petatis, qui ista profitentur; ego vos hortari tantum possum, ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis; nihil est enim tam naturae aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas. 
Esta entrada fue publicada en Cicerón, CONJUNCIONES ADVERBIALES, De amicitia, Infinitivo, Interrogativa, Relativo, SUM, Ut, Verbo deponente, Verbo impersonal, Voz pasiva. Guarda el enlace permanente.

Deja un comentario